segunda-feira, 16 de abril de 2012

EPHEMERIS [IV]

Anúncio da morte do latinista belga, Erkki Palmén.


VITA LATINA 

Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.

Ericus Palmen

A Belgica per Gaium Licoppe et Paulum Kangiser didicimus Ericum Palmén mortuum esse, illustrem et doctissimum cultorem et vulgatorem Finnicum linguae Latinae, cui multum nos Ephemeridis scriptores debemus. In Vicipedia haec pauca invenimus, praeter eius longum librorum indicem:

Doctor Ericus Palmén (Finnice: Erkki Palmén), natione Finnus, est scriptor latinus hodiernus. Die XXVIII mensis Novembris anni duodebismillesimi dissertationem Latinam publicae censurae subiecit cui titulus: "De adverbiis pronominalibus localibus Latinis studia syntactica et semantica."

Cum erat lector linguae latinae in Universitate Granivicensi sive Jyväskyläensis, edidit cum aliis librum cui titulus "Ad Fontes". Scripsit in variis commentariis Latine, praecipue in Melissa. Palmén est lector emeritus linguae Latinae apud universitatem Jyvaeskylarum.


Ego Herimannus animo motus haec incitamenti verba relego ex privatis litteris cum Erico habitis, cum Ephemeris nondum edebatur:

Forte fortuna in singulos annos crescit eorum numerus, qui intellegunt institutionem Latinam esse rem potius dynamicam quam staticam: non obstinate in solis veteribus rationibus didacticis perseverare oportere, sed unicuique nostrum coniunctis viribus in eas aliquid novi afferendum esse, quo efficacius adulescentes ad studia Latina excitentur. Hodie LATINITAS, quae in civitate Vaticana divulgatur, haudquaquam sola est ephemeris Latina; inter alias commemorari debent VOX LATINA Saravipontana ac MELISSA Bruxellensis, per quas ambas lectores certiores fiunt de "Feriis Latinis" et seminariis vivae Latinitatis quotannis instituendis (plerumque singulas septimanas duraturis). Fortasse aliquando in tali seminario conveniemus et varias res inter nos Latine communicare poterimus! Cura, ut Latinissime valeas! ERICUS.

Granivici sive in urbe Jyväskylä a.d.XI Kal.Mart. anno MMIV

Tu quoque in altero mundo, Erice!

Nenhum comentário:

Postar um comentário