terça-feira, 31 de dezembro de 2013

NOTÍCIA EM LATIM

De laophoro e via deverso

Die dominica, XXII mensis Decembris (vel, more antiquorum, lunae die, a.d. XI kal. Ianuarias), in via Brasiliensi nomine "Regis Bittencourt" quae inter urbes Flumen Ianuarii et Curitybam interest magna calamitas facta est. Laophorum vehens LIV viatores, cum prope oppidum Sanctum Laurentium a Monte in provincia Sancto Paulo esset, e via devertit atque in clivum lapsum est. Saltem XIV viatores perierunt et XXXII vulnerati sunt. Gubernator laophori dixit 'repente sibi gubernationem defuisse'; alii vero dicunt 'eum gubernantem dormivisse'; quidquid est, is de homicidio involuntario accusatus est.

Scripsit Villelmus Brasiliensis - 24/12/2013 18h20

Nenhum comentário:

Postar um comentário