NUNTII
De nova caede Syriaca
Indutiae fragiles quas Unitarum Nationum Coetus et Praeses rei publicae Syriacae Bashar Al Assad pacti sunt, Russiae hortatu, aegre permanent: arma plerumque silent, sed ex pacto etiam apparatus armorum et copiae deducendi erunt. Aliqui utique, indutiis inceptis, nuntiantur vi perisse.
In urbe Syriaca Homs nudius tertius, nonnullis horis ante indutias, vespere, nova caedes patrata est: LI cadavera civilium quorum XXVI pueri, XXI feminae, ceteri viri, reperta sunt. Altera faucibus praesecatis, altera sica toto corpore vulnerata. Nuntiis televisificis regiminis auctoritates tromocratas caedis accusaverunt, seditiosi contra militibus sectatoribus Praesidentis Assad huius rei culpam tribuerunt. Ut diligentius a quodam seditioso narratum est, aliqui pueri videntur capite percussi esse, quaedam puella mutila, feminae stupratae antequam necatae sint. Ante nonnullas horas imagines taeniae cinematis vagantes in interrete horrendam caedem vulgaverunt: multa cadavera oculis apertis, cuiusdam pueri unus oculus integer ostenditur, sed ab altero pars cerebri exeuntis. Alia autem amplis ustionibus, alia foramine glandis in capitis fronte. Quae cuiusque belli immanitatis et saevitiae exemplaria exstitisse videntur.
Militiae regiminis feruntur colligi et augeri apud oppidum Idlib spectans inter septemtriones et occasum solem in Turcarum confinio, impetum in rebelles paraturae. A mense Aprili praeteriti anni circiter novem milia numerantur bello intestino perisse, quando tamen caedes desitura sit incertum est.
Scripsit Lydia Ariminensis - 14/04/2012 10h06
Nenhum comentário:
Postar um comentário