quarta-feira, 2 de maio de 2012

EPHEMERIS VII

Notícia sobre o ativista chinês Chen Guangchen que se refugiou na embaixada norte-americana após fugir da prisão domiciliar.


NUNTII 

De fuga Sinensis luminibus orbati

Quamquam caecus aegrotusque vir Sinensis nomine Chen Guangchen, dissidens, qui causarum actor omnia per se ipse didicit, e carcere dimissus abhinc biennium, deinde domi detentus, ingenio ipsaque aegritudine usus est ut a custodibus effugeret. Nam narratur iam diu in lecto iacuisse; quod consulto videtur egisse ut custodiam laxaret neque quis se absentem animadverteret. Res bene successit. Nam media nocte subsequenti priorem diem Solis a pago Dongshigu evasit. Ab altero dissidenti ille existimatur Pechini morari in tutela ac praesidio legatorum Civitatum Foederatarum Americae vel etiam in sede Legationis. Tota familia avulsa a civitate diutius vitam agit. Praeterito anno filia sex annorum prohibita est ire ad ludum, nunc autem tres custodes eam continenter sectantur, sarcina perquisita, nec post scholam ei licet domo exire.

Defensor quadraginta annos natus in vincula coniectus erat cum operam dedisset ut abortus coacti tollerentur. In taenia visifica vulgata hesterno die in interrete Ministro Primario Wen Jiabao alloquitur, narrans de vi et de familiaribus verberatis rogansque eum ut confecta investigatione circiter LXXX vel C homines eius familiam insecuti de vi accusentur.

Omnia fiunt in tempore gravi, satis ambiguo de re politica, ante Conventum Factionis Communisticae. Hodierna aetate maiore libertate quam sub regimine principis Deng Xiao Ping cives Sinenses vitam agunt sed instrumenta ad reprimendam dissensionem non desunt. Primi familiares mala patiuntur. Post fugam dissidentis Che, frater a custodibus comprehensus est, aliique eius familiae in magno discrimine versantur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 28/04/2012 22h31

Nenhum comentário:

Postar um comentário